monumenta.ch > Plinius > sectio 120

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 17, 120
{XXVI} tot modis insitam arborem vidimus iuxta Tiburtes tullios omni genere pomorum onustam, alio ramo nucibus, alio bacis, aliunde vite, piris, ficis, punicis malorumque generibus. sed huic brevis fuit vita. nec tamen omnia experimentis adsequi in natura possumus. quaedam enim nasci nisi sponte nullo modo queunt, eaque inmitibus tantum et desertis locis proveniunt.